Mark 7

ID. Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitur: Matth. 11.. Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam ejus contingant, et ideo cupita salute patiuntur. Pharisaei vero et Scribae, qui doctores populi esse debebant, non ad verbum audiendum, non quasi ad medicum, sed ad quaestionum pugnas concurrunt. HIERON. Immundis, vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Pharisaeorum sterilis est, communio apostolorum non tota extendit palmites suos usque ad mare. De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditiae inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientiae livore intus sunt polluti. BEDA. Superstitiosa hominum traditio crebrius lavari, ob manducandum et hujusmodi. Sed necessaria doctrina veritatis eos jubet, qui panem vitae qui de coelo descendit manducare desiderant, crebro eleemosynarum, aliorumque justitiae fructuum lamento sua opera purgare. Frustra vasorum baptismata servant, qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione, et operum castigatione, et animarum sanctimonia et salute. etc. Mira stultitia! Filium Dei arguunt, quia non servat praecepta hominum. Manus autem, id est, opera non corporis sed animae lavandae sunt, ut fiat in illis Verbum Dei. HIERON. Latratum Pharisaeorum reprimit furca rationis, id est, Moysi et Isaiae increpatione, ut et nos haereticos verbis Scripturae vincere possimus. . Falsam calumniam vera ratione confutat, quasi, Vos propter traditionem hominum praecepta Dei contemnitis et negligitis, quare ergo meos discipulos arguitis, qui jussa seniorum parvipendunt, ut custodiant mandata Dei? . BEDA. Consulens Dominus imbecillitati, vel aetatum vel penuriae parentum, praecepit, etc., usque ad qui verus Pater est, oblatio Domini praeponatur. ISID. In tuos usus consumitur, quod sacrilegium est. Vel interrogative. Quasi dicat: Proderit tibi? Non debet: Hoc metuentes patres afficiebantur inedia. . etc. BEDA. Nec idolothytum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed daemoniorum invocatio hoc facit immundum. Unde: I Cor. 10.. Judaei se partem Dei jactant, communes cibos vocant, quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et hujusmodi animalia, quae ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. . Corripiuntur, quia quae per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere. BEDA. Hinc calumniantur quidam haeretici, quod Dominus physicae ignarus putet omnes cibos, etc., usque ad per occultos meatus (quos Graeci poros vocant) ad inferiora dilabitur et in secessum vadit. AUG. Quaedam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur mutamur. . BEDA. Animae locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare. . Relictis Scribis et Pharisaeis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit, ut Tyrios Sidoniosque curaret. BEDA. Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum, etc., usque ad ut filiam Syrophoenissae a daemonio liberaret et per fidem gentilis feminae Scribarum et Pharisaeorum perfidiam argueret. Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthaeus dicit quod Matth. 15.. Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthaeus ait: dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita caetera contexuntur, quae in nullo dissentiunt. HIER. Mulier est mater nostra Romana Ecclesiae. Nata, daemoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quaerit, non panem infractum litterae cupit. BEDA. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quae pro filia, etc., usque ad qui priscas suae perfidiae mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt. . Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini: sed prius oportet Judaeos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane coelesti refici, et sic tandem gentibus vitae pabula ministrari. BEDA. Mira conversio: nam Israel quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur. De illis dicitur: Psal. 21.. De nobis: Joan. 10.. Non integros cibos digna sum recipere, reliquiis catellorum contenta sum, ut sic veniam ad panem integrum. BEDA. etc. Mensa, scriptura, unde: etc. Psal. 22.. Micae puerorum, etc., usque ad ut ad speranda superna quae a Domino promissa sunt praemia in coelo, merito se humilitatis erigant. BEDA. Hic datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a daemonio parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali. . HIERON. Tyrus angustia significans Judaeam, cui Dominus: Isai. 18.. HIERON. Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est. BEDA. Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat. HIERON. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit: Luc. 18.. BEDA. Qui scilicet, nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit, gratiae dextera salvet. HIERON. Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, caecatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, daemone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat. Incarnationem Domini prophetae et patriarchae cupiebant. etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis serminobusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur, verba Spiritus sancti, de quo dicitur: Exod. 8.. Et: Psal. 8.. etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia, quae solvit ignorantiam humani generis, ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc. BEDA. Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis, etc., usque ad exspuens ergo linguam muti ut loqui valeat, tangit, cum ora diu bruta ad verba sapientiae proferenda contactu suae pietatis informat. etc. HIERON. Gemere nos docuit, et in coelum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem cordis a frivola carnis laetitia purgatur, ut dicitur: etc. Rom. 10., etc. etc. Aures apertae sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec minae nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulus: I Tim. 2.. BEDA. Ille solus recte loquitur vel Dominum confitendo, vel aliis praedicando, cujus auditum ut coelestibus possit auscultare et obsecundare mandatis divina gratia referat. Cujus linguam Dominus tactu sapientiae, quae ipse est, ad loquendum instruit. Hic talis dicere potest: Psal. 5., etc. Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione. etc. Civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest Matth. 15.: humilitas semper praecedit gloriam. Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiendae, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur: etc. etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis praedicarent, et hoc praecipiendo pigris voluit ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius [ferventius] praedicare debeant, quibus jubet ut praedicarent: quando illi qui prohibentur tacere non poterant. .
Copyright information for VulgGlossa